PRAEFATIO EDITORIS[1][Gratias agimus amicis doctissimis Professoribus Postgatio et Andersonio nec non Equiti aur. clarissimo Vniuersitatis Cantabrigiensis Oratori Publico Iohanni Eduino Sandys quorum opera benignissima obscuritates multae de hac praefatione sublatae sunt.]
sec. 1. CVM abhinc annos tredecim textum primae Decadis Liuianae edendum suscepi, praeuidere prorsus nequibam quantum temporis necessaria operis ratio foret postulatura. Praeter enim duos codices adhuc neglectos, Oxoniensem (sec. 17) anno 1905 ab amico Alexandro Soutero, nunc Professore Aberdonensi, Agenensem (sec. 29) anno 1904 a collega Waltersio indicatum, quos in usum trahendos esse statim comparebat, experientia satis acri edoctus sum quam lacunosa adhuc esset, etiam post insignes uirorum doctorum curas, notorum quoque codicum notitia. Fragmentorum Veronensium (sec. 7) quoad exstat testimonium stabilierat Mommsenius anno 1868; codices optimos Mediceum (sec. 9) et Parisiensem (sec. 13) fide ac diligentia normam aetatis suae longe transcendens anno 1841 excusserat Alschefskius; eximiam uero nostris studiis lucem attulerat Frigellius, qui cum per amplius uiginti annos, ut ipse testatur, codicibus Liuianis operam nauasset, quattuor codicum (per totam Decadem a se conlatorum) Medicei Parisiensis Romani (sec. 24) Upsaliensis (sec. 15) testimonium, plurimis in locis multorum aliorum lectiones addens, scilicet Floriacensis (sec. 14) et Dominicani (sec. 25) et decem deteriorum codicum et nouem Editionum ueterum, per tres priores Libros edidit (Collatio Codicum Livianorum Lib. I - III, Upsaliae, 1878); Upsaliensem quoque totum Haggstromius conlatum iam prius ediderat (1874). Ex codicibus autem egregiis, Leidensi (sec. 28) et (per commentarios Casleii) Harleiano (sec. 20) Drakenborchius editioni suae incomparabili annorum 1738 - 1746 optatissimum subsidium traxerat in textu huius Decadis recensendo. Videbantur igitur sex utique fontes (Ver.MPUpHL) sat boni per magnam operis partem in promptu esse, etiam plures per tres Libros. Sed opus ipsum iam tractanti longe alia rerum patuit condicio.
sec. 2. Primum enim editoris Britanni procul dubio officium fuit testimonium codicis Harleiani, non ex excerptis Casleianis - non nulla quidem illis multo tamen minore quam hodie postulatur cura factis - sed plene adhibere. Hunc igitur codicem totum rogatu meo contulit anno 1902 amicus Waltersius, tunc recens in Regis Collegio Londiniensi Professor creatus. Quo facto statim comparuit quot falsa non nunquam ex erroribus saepius ex silentio Casleii enata in doctorum de hoc codice[2][Quid quod Frigellius hunc codicem amissum esse autumat (Livianorum Librorum Primae Decadis emendandae Ratio, Upsaliae, 1875, p. 6); uel quod Zingerleius (in editione sua 1890) per libros IX et X codicem `H' citare gaudet, qui nullus est? Nam in Libris I - VIII hoc siglo Zingerleius codicem Harleianum hunc ipsum Priorem (sec. 20) denotat (qui cum Libro octauo desinit); sed in IX et X Harleianum Secundum (anni 1454) cum hoc confundit.] commentariis florerent. Mox testimonia Medicei et Parisiensis colligentem Alschefskii me et Frigellii discrepantiae prorsus oppresserunt atque ad ipsos codices confugere coegerunt. Nec tamen erga doctissimos hos uiros et de Liuio optime meritos usquam nisi grate et pie loqui uelim; sed etiam in M et P rem imperfectam reliquerunt, Alschefskius ideo quod - oculis, ut credo, suis, optico instrumento nullo adiutis, confisus - non satis, Frigellius quod nusquam in Collatione sua correcturas primae secundae tertiae manus, - aut in MP aut in ceteris - distinxit. Frigellius quoque cum animo fortissimo decem fere hominum laborem suscepisset, ipsa messis suae magnitudine, ut uidetur, uictus, lectiones huius et illius codicis (praecipue M et P) saepe uel confudit uel silentio perperam tradidit;[3][Vt pauca ex plurimis exempla adducam, confer Frigellii adnn. cum nostris de Praef. 13; 1.1.7 (Laurentinum); 1.9.15 (dedissent); 1.29.6 (urbe); 2.34.6 (eam); 2.45.1 (proximi); 2.49.4 (sperneres); 3.29.5 (domos); praeterea quae de codice Romano (sec. 24) memoranda erunt. Inuitus talia commemoro; debemus tamen semel lectorem monere ubicumque commentarios nostros cum Frigellianis discrepare inuenerit, nusquam hoc temere fieri sed examine instituto in re praesenti.] neque omnino ultra Librum Tertium in commentariis suis edendis processit; et ne in his quidem Libris F codicis, cuius pretium ipse primus perspexit, testimonium plene refert. Quid praeterea quod tres alii optimae notae, Bambergensis (sec. 16), Einsiedlensis (sec. 18), Dominicanus (sec. 25), quamuis saepe a uiris doctis commemorati, adhuc inspecti tantum iacebant? Nec non quod imperfecta horum notitia ueritati saepe nocuit, si quidem de Dominicano in commentariis editorum, Hertzio uel Keilio uel Frigellio confisorum, quae falso perhibentur paene plura sunt[4][Confer e.g. nostras cum adnn. priorum cuiusuis ad 1.26.14; 3.29.5; 3.44.9; 4.19.2: 5.39.7; 5.44.3; 7.16.1; 7.30.17; 8.26.4; 9.34.9. Vt breuius loquar, inter ea quae de D post Lib. III finem traduntur, difficile est quicquam reperire quod non falsum sit.] quam quae uere? Postremo inuiti intelleximus ne Drakenborchii quidem ex codice Leidensi (sec. 28) excerpta aut satis completa aut erroribus libera esse.
sec. 3. Hi igitur decem codices MPFBOEHDLA (quorum indoles infra describetur) quoad exstant huius editionis causa ubique comparati sunt et eorum lectiones in omnibus locis qui mentione digni uidebantur non silentio[5][In hac re ab instituto Bibliothecae huius in ceteris auctoribus seruato discedere necessarium duximus quod quoniam plures codicum (in primis Veronensis, Harleianus, Bambergensis) per grandem partem operis defiunt; plures autem, in primis Vormatiensis, per excerpta tantum siue iam antiqua seu recentia nobis noti sunt; omnes uero lacunis et paruis et interdum maioribus laborant - in hac, inquam, codicum condicione `argumentum ex silentio', lectori periculosissimum, prorsus abiecimus. Nihil igitur amplius ex adnotationibus nostris de codicis unius cuiusque in unum quemque locum testimonio colligas precamur quam quod aperte ibi testamur. Sicubi, ut saepissime, huius uel illius testimonium exspectatum desiderabis, statuas profecto illud ne nobis quidem comparuisse. Huius autem inscientiae si causam requiras, inter adnotationes praecedentes facile reperias num qua lacuna uel damnum huius uel illius codicis ueritatem occulerit. Illud etiam praecipue animaduertas oramus quod ubicumque in codice aliquo manus tantum correctrix (ut saepissime F3) nominatur, sed de primae manus scriptura (F) nihil tradimus, intellegi uolumus nos hanc scripturam omnino oblitteratam inuenisse.] indicatae sed aperte citatae sunt. Si quis tamen uereatur ne apparatus noster in plenae conlationis magnitudinem creuerit, scito nos, quamquam de omnibus codicibus longe plura collegimus, in adnotatione eos locos solos sed eos omnes attigisse ubi aut ipsam loci lectionem stabilire uel diiudicare adhibitis codicum testimoniis oportebat, aut discrepantiam codicum ad codicis huius uel illius naturam auctoritatemque inlustrandam utilem esse credidimus. Saepissime nobis usu uenit ut uariationem unius codicis per ceteros omnes exquisierimus; deinde ubi illius codicis solius propriam esse compertum habuerimus silentio praeterierimus.
sec. 4. Lecti sunt codices aut a me aut a Waltersio, cuius studium codicum insigne editionis huius fundamenti instar fuit, aut (quod ad L et B maxime pertinet) a collegis meis in Vniuersitate Mancuniensi Iohanne Frederico Dobson (nunc apud Bristolienses Professore) Alexandroque Hope Kyd, qui ambo in legendis et exscribendis codicibus rationes nostras summa diligentia exsecuti sunt. Quomodo inter nos hoc opus distributum sit infra exponetur, sed iam inde intellegas precor, candidissime lector, anno 1903 Waltersium rogatu meo mihi in hac editione socium ab Vniuersitate Oxoniensi constitutum esse, ita ut in prioribus quinque Libris edendis auctoritas summa penes me restaret, penes illum in quinque Libris sequentibus. Vbique igitur pluralis numerus (nos) commune amborum iudicium uel coniecturam ab ambobus elaboratam denotabit, singularis (ego) in his quinque Libris Conwaii tantum uel iudicium uel temptamen. - Hae omnes lectiones huius editionis causa quaesitae per singulas litteras denotantur MP cet.
sec. 5. Praeter hos quos nominaui adhibui quoad exstant testimonia codicis Vormatiensis (sec. 12) a Beato Rhenano per Drakenborchium ex editione Frobeniana (an. 1535) tradita; codicis Romani per priores tres Libros a Frigellio; codicum quos uocant deteriorum,[6][Quos citamus hi sunt: Loueliani 1, 2, 3, 4, 5; Leidensis 2; Harleianus 2 (anni 1454); Haverkampianus; Helmstadiensis; Palatini tres; Vossianus 2, His adde Fragmentum Haverkampianum, a Drakenborchio saepe citatum, nunc deperditum, aetatis tamen, ut uidetur, melioris, quod aliquando utile est. Horum omnium indolem satis descripsit Drakenborchius Tom. VII editionis suae pp. 320 sqq. Codicem Carinthianum (saec. XIII) quem laudat Zingerleius (Ed. Liv. I Praef.) semel tantum citauimus (4.47.7); et uix saepius (a Frigellio, Coll. Liv. i - iii, pp. 10, 12) Barberinianum, saec. XV, Vindobonensemque, saec. XIV.] i.e. saeculorum decimi tertii quarti quinti, ibi tantum ubi necessarium fuit, a Drakenborchio, uel - scil. in prioribus tribus Libris - a Frigellio; sed has lectiones ab aliis acceptas semper pluribus litteris denotamus, ut Vorm., Rn., Up (sec. 15). Editionum quoque ueterum testimonia accepi a Drakenborchio, hic illic a Zingerleio correcta; quinquaginta fere locis ubi repertor uerae lectionis adhuc quaerendus fuit, editiones usque ad Aldinam in Bibliotheca Rylandsiana Mancunii ipse perscrutatus sum. Hoc uero opus exsequenti mihi contigit dubium resoluere quod plures doctorum[7][Audi inter alios querentem Creverium in Praefatione editionis suae (Paris, 1735) p. lxiv. Frustra ille numerationem mutare conatus est.] uexauit, scil. quis primus historiam Liuianam in capita diuiserit; nam interdum diuisio illa cum certa aliqua lectione cohaeret, ut in 4.32.1. Diuisit Ianus Gruter anno 1612,[8][Quod uidi huius Editionis exemplar capita dinumerata praebet sed iam praefatione sua caret; in praef. Editionis anni 1628 disertis uerbis Gruter se testum in `tmemata' diuisisse testatur.] ut ad eum locum docui. Minores uero quas uocant sectiones, et Gronovio (1664) et Creverio (1735) ignotas, fecisse uidetur Drakenborchius (1738).
Emendantium multitudinem paene innumeram codices ignorantium, nisi quatenus eorum temptamina aut in opere quodam maiore[8][Harantii (Emend. et Adnotationes ad Titum Liuium, Parisiis, 1880) et Novakii (in Ceske Museo Philolog. editas, sed nobis per Muellerum tantum cognitas) coniecturas fere semper ad sententiam Liuii inlustrandam luculentas, rarissime tamen cum codicum auctoritate conciliandas inuenimus.] edita (qualis praeclara Madvigii animaduersio, Emendationes Livianae, Ed. 2, Hauniae, 1877) aut in Annalibus Societatis Philologicae Berolinensis a chorago illo studiorum nostrae aetatis Liuianorum Hermanno Iohanne Muller collecta et perpensa sunt, de industria negleximus.
sec. 6. Decadum Liuianarum quot exstant una quaeque suos codices habet; neque inter Primae Decadis saeculo XIII antiquiores ullum adhuc uidimus qui quicquam Decadum posteriorum contineat.
Primae Decadis codices quot nouimus omnes in duas familias discedunt; harum uero una quae Nicomachea uocatur omnes complectitur, praeter palimpsesti Veronensis fragmenta a Mommsenio reciperata, de quibus breuiter iam loqui licebit.
sec. 7. Codex Veronensis (Ver., Biblioth. capitularis Veronensis 40, saeculi quarti) saec. nono moralibus aliquot S. Gregorii papae coopertus est. Quae subter iacent per LXV quidem folia fragmenta Vergilii et scholiorum Vergilianorum[9][Ribbeck, Prolegom. Vergiliana, p. 226.] et mathematici alicuius et philosophi alicuius praebent, per LX uero folia fragmenta Liuianorum Librorum III - VI. Paginae formam quaternariam, columnas binas exhibent; litterae in unaquaque linea ad minimum XIV, ad maximum XXII, plerumque XVIII, quem numerum in lacunis aestimandis pro norma habui.[10][Vbi uix plus quam e.g. sex litterae desunt scripsi, quasi linea uiginti litterarum fuisset rationem duxi; ubi uix minus quam, quasi sedecim litterarum fuisset.] Primus quod sciamus antiquam scripturam obseruauit Angelus Maius (anno 1818), Liuiana Blumius (Mus. Rhen. ii (1828), 336); post quem, quamquam plures rem primis labris temptauerunt, nemo quicquam effecit ante Mommsenium qui anno 1867 opus more suo heroico attigit perfecitque, testimoniumque quoad exstat lucidissime edidit in Commentationibus Regiae Academiae Scientiarum Berolinensis anni 1868. Fragmentum primum incipit a 3.6.5 veniat ut anno; ultimum desinit ad 6.7.1 ingentem Latinorum Herni-. Initium finisque unius cuiusque fragmenti suo in loco memorabitur. Scriptura uncialis est, quarto saeculo, ut periti aestimant, non inferior. Quot et cuius generis erroribus ex fonte tot saeculis antiquiore medicina adferri potuerit, ex adnotatione nostra facile reperietur (e.g. ad 4.25.4; 5.53.1); id tamen non minus apparebit, etiam quarto saeculo corruptelas pessimas[11][Non nullas harum silentio praeteriimus (ut in 3.64.2 ubi uocem tr. i. e. tnbunorum ante plebis solus addit). Plures libenter missas fecissemus nisi adhuc plerique ignorare uisi essent quam saepe nugetur hic codex. Amplius mox disces a collega nostra Clara M. Knight, A.M. apud Cl. Quarterly, VIII (1914).] et plurimas (e.g. ad 5.4.8) inrepsisse. In commentariis etiam fragmentorum editioni subiectis largam textum constituentibus opem Mommsenius tulit; praecipue quia Veronensis uirtutes saepe minoris aestimare quam uoluit a ueritate ipsa uidetur coactus.
sec. 8. Familia Nicomachea nomen inde traxit quod subscriptiones Librorum, et quidem omnium praeter Librum decimum ubi nullae sunt, docent hanc textus formam profectam esse a recensione quam Symmachorum domus instituit. Quintus enim Aurelius Symmachus,[12][Q. Aurelii Symmachi quae supersunt, ed. Seeck, Berlin, 1893; titulus sepulchralis C.I.L. vi. 1699. Consul fuit anno 391 p.C.n.; obiit, ut uidetur, anno 402. In Epist. 9.13 ad Valenanum (anni 401, iudice Seeckio) huius recensionis meminit: munus totius Liuiani operis quod spopondi etiam nunc diligentia emendationis moratur. In Epist. 4.18 ad Protadium (anni 396 eodem iudice) amicum monet ut ad priscas Gallorum memorias inlustrandas reuoluat Patauini scriptoris extrema quibus res Gai Caesans explicantur. De tota Symmachorum familia Praefatio Seeckii luculenta consulenda est cum C.I.L. vi. 1782, 1783.] Romanorum antiquitatum contra Christianos defensor praeclarus, munus hoc Liuii emendandi Tascio[13][Sic nomen scribunt codd. meliores Sidonii Apoll. Epp. 8.3.1.] Victoriano, senatorii ordinis uiro, uidetur commisisse, cuius uoces emendabam dominis Symmachis subscriptionem claudunt unius cuiusque libri usque ad Nonum. Huic uero testimonio praeponitur aliud in Libris VI, VII, VIII a Nicomacho Flauiano additum Symmachi genero, quem Praefectum Vrbis annis 394, 399, 401 fuisse constat. Libros autem III, IV, V, filius huius, ut demonstrat Seeckius (op. cit. p. li), Nicomachus Dexter a se emendatos esse testatur, idque in Lib. V subscriptione se fecisse dicit ad exemplum parentis (i.e. cognati) sui Clementiani, de quo nihil amplius, quod reperiam, cognitum est. Forma[14][Huius mentionem fecit Gronovius in Praef. editionis suae (1664 - 5) sed primus, quod sciam, plene interpretatus est Otto Jahn, Berichte d. Sachs Gesellsch. d. Wissensch. (Phil.-Hist. Abtheil.), 1851, p. 335.] quidem subscriptionum in codicibus, ut apparebit ab adnotatione nostra, saepe corrupta est et huic uel illi codici saepe deest; nullus tamen codicum nostrorum praeter Veronensem non ex fonte Symmachiano textum suum traxit. Quantam autem Symmachis gratiam debeamus inde facile conspicitur si ea menda computantur quibus laborat Veronensis, uacant Nicomachei. Nec mira est haec Nicomacheorum quamquam quinque saltem saeculis posteriorum praestantia cum reputas illos proxime ab unciali quodam fonte (uel fontibus) distare, ut ex uocibus saepissime male diuisis (e.g. aut socio antiquum animalib. (3.60.2) pro haud scio an, qui tum animi ab; martis uouet auribus (8.10.14) pro marti suoue taurilibus[15][Cf. sec. 20, et u. adnn. ad 3.22.9; 4.6.3; 5.42.7.]) satis patet; adeo ut uix credi possit plus quam unum descriptionis opus inter exemplar aliquod unciale et M (uel F uel H) codicis descriptionem interuenisse. Haec autem codicum noni saeculi directa ex codd. quarti uel quinti deriuatio normae iam bene cognitae consentit, ut clare demonstrat Shipley (Certain Sources of Corruption in Latin MSS., the Macmillan Co., New York, 1904, p. 5).
sec. 9. Inter Nicomacheos princeps nominandus est Mediceus (M, Biblioth. Laurentianae Plut. lxiii. 19, saeculi X uel XI incipientis) Libros decem quaternionibus XXVII continens (in membrana egregia binis columnis scriptus) ob scribarum suorum eximiam fidem, quae tamen saepe magis per antiquitatem lectionum quam per harum ipsarum integritatem elucet. Dittographiarum quas uocant[16][De his egit Winkler, Die Dittographien in den Nikomachianischen Codices des Livius, Vienna, 1890 - 1892 (Progr. d. Leopoldst. Kommunal-, Real- u. Obergymnasiums), ad quem librum ipse aditum non habui.] paene constans seruator, glossemata quoque plurima eaque saepe antiqua (sec. 10) et in margine et inter lineas religiose tradidit, quae interdum (saepissime in Lib. VII) etiam textui ipsi interpolata sunt (e.g. ad 4.31.7). Exaratus est a non minus tnbus sclibis, quorum optimus, qui quaternioni decimo[17][Non decimi quarti ut scribit Frigellius (Collat. p. 6); quo errore ea omnia quae subinde disputat pessum data sunt; praeterquam quod notas a - h in Quatt. XIV - XXI omnino neglexit.] nomen suum Leo Diac(onus) subsclipsit, certe partem alteram quat. primi, quatt. II - X[18][Sed Quat. VII quattuor tantum folia habet.] (i.e. a Lib. 1.9.15 desiderium ad 3.71.8 suadere) conscripsit: probabile est autem eundem quaternionis XI lineas 16 ultimas et quatt. XI - XIII (i.e. 4.21.4 arguens Seruilio...5.7.7 rei p. extra) confecisse; eidem etiam uix abnuendi sunt quatt. XXII - XXVII (8.14.1 merito cuiusque ad Decadis finem). Alter, qui Vetus ex pristina scripturae suae forma iure appellari potest, quat. primi primam partem (usque ad 1.9.15) et quat. XI praeter sedecim ultimas lineas scripsit: Tertius quatt. XIV - XXI, quarum uni cuique ad finem litteras a...h deinceps subnotauit. In quat. XXI sex tantum folia sunt, quippe quae ad operis partem huic scribae attributam facile suffecerint (plura de horum scriptura in Camb. Philo. Soc. Proceedings, 1902, p. 10 reperientur). Aliquando errores eos habet qui perperam audiendo potius quam male legendo efficiantur (cf. 4.7.7 adn.).
sec. 10. In hoc autem codice multum interest inter correcturas primae et secundae manus (atramento iam subrubenti factas) quae ambae auctoritatem aliquam habent et correcturas tertiae uel quartae (atramento nigro factas) quae omnes nihili sunt. Scriba Vetus quod scripsit ipse saepe correxit[19][Vide sis adnn. e.g. ad 4.9.3; 4.9.9; 4.19.6.] aut puncto infra litteram corrigendam addito litteraque noua suprascripta, aut littera ipsa atramento mutata; sed nunquam per rasuram: contra Leo et Tertius saepe quae primo scripsere eraserunt, tum atramento eodem (coloris iam fusci) usi noua inseruerunt; has correcturas siglo M1 denotamus.[20][Cf. in Leonis parte e.g. 4.51.3 - 4 adn.; in Tertii parte (e.g.) aeru in aeris (5.7.12) a prima manu recte mutatum est.] Sequitur ut ubi correctura per rasuram ipsam perfecta est, discerni nequeat utrum a manu prima (Leonis, siue Tertii) an a manu secunda, cuiuscumque fuit, profecta sit. Hanc uero manum, ubi quicquam scripserit, atramenti color clarior ac saepe rubicundior statim prodit. Cum autem uera lectio persaepe hic ab M1 illic ab M2 introducta sit, operae pretium erit peruestigare num aut M1 aut M2 ex uno aliquo fonte (qui fortasse ab archetypo codicum P2FBUp non longe discrepuerit) suas quisque correcturas traxerit.
Glossemata plurima in margine huius codicis exstant, quorum partem magnam a scriba primario una cum textu ipso descriptam esse a scripturae genere manifestum est. Exempla in adnn. ad 1.28.7; 5.2.8; 5.21.5; 5.44.4; et alibi reperies; in 3.49.5 (et alibi) glossema tale in textum inrepsit. Vnum autem huius generis prae ceteris memorari debet, quia procul dubio Germanicam originem prodit seu scribae (Leonis?) ipsius, seu codicis, seu exemplaris tantum (uel archetypi eius) ex quo codex descriptus est: ad Lib. IX c. 3 init. (quat. XXIII, p. 6, col. 1) narrationem Liuii sic notat glossemator: fremits et diversa consilia Romanorum apud pFurculas caudinas interclus(orum), ubi pF- illud uix ab Italo homine profectum erit. Vt igitur in uniuersum Frigellio adsentimur hunc codicem Cisalpini generis (cui etiam RDLA adsignandi sunt) uocanti, ita adfirmare non ausim scribas Medicei unum tantum exemplar ante oculos habuisse; quaerendum potius erit, praesertim si dittographiarum et correcturarum primae manus ratio recte perpenditur, nonne ex duobus saltem fontibus, uno codicibus RDLA, altero codicibus PFUpB propiore, hic codex haustus sit. Simili ratione P a P2 distare mox uidebimus.
sec. 11. De huius codicis auctoritate multum dissensere uiri docti, ei tamen qui codicem ipsum penitus cognouerunt, Alschefskius et Frigellius, longe pluris eum aestimaverunt quam qui aliorum tantum testimonia de eo legerunt, ut Zingerleius (in Praef. editionis suae Libb. I - V).
Vt breui sententiam nostram ponamus, si ab uno codice tantum nulla emendatione permissa quid in summa uoluisset Liuius diuinandum esset, tum certe non Mediceus eligendus esset; nam corruptelis dittographiis interpolationibus scatet quas cautiores scribae, praecipue Oxoniensis, saepe reiecerunt. Contra, ratione ac uia peruestiganti quid in quoque loco Liuius scripserit, uix alius codex maius auxilium dabit; sescentiens enim scribarum Mediceorum, praecipue Leonis Diaconi, eximia fides uerae lectionis uestigia seruauit quae in ceteris omnibus perierunt (e.g. 1.25.10; 1.46.1; 1.47.12; 1.50.5 et 7; 2.43.4; 2.45.16; 3.26.7; 3.53.4; 4.4.11; 5.13.8, et in plurimis aliis locis quae in adnotatione facile reperientur).
Huius codicis ipse quinque priores libros perlegi, quinque posteriores Waltersius; ita tamen ut multis in locis ubi postea demum propter aliorum nuper lectorum (OEADLB) codicum uariationem lectionem Medicei exscribendam esse iudicauimus, Waltersius meos, ego illius commentarios suppleui. Frigellii per tres Libros, Alschefskii ubique lectiones obseruauimus; quas quamquam saepe parum accuratas, saepissime imperfectas inuenimus, saepissime etiam in locis obscuris ueritatem expressisse animo gratissimo confitemur.
sec. 12. Medicei paene gemellus fuisse uidetur Codex Vormatiensis (Vorm.) siue Borbetomagensis nunc deperditus, ex excerptis tantum Beati Rhenani cognitus in editione Frobeniana secunda quam una cum Gelenio anno 1535 Basileae parauit (u. Praef. Gelenii[21][De codice quo Gelenius utebatur in Lib. VII - X loquemur in Praef. Voluminis Secundi huius editionis.] p. 5, uel apud Drak. vii, p. 273). Haec excerpta ad 1.20.2 incipiunt, ad 6.28.7 desinunt, quia codex, ut testatur Rhenanus, utrimque decurtatus erat. Et ne Rhenani quidem ope semper patet quid in locis ab illo tractatis in hoc codice steterit. Saepe enim Rhenanus de codice nihil disertis uerbis testatur, sed ueterem uel antiquam uel germanam lectionem commemorat; quam, etsi Drakenborchius (ad eo sustentata 2.34.5) codicum quos ante oculos Rhenanus habebat lectionem semper indicare iudicat, ex adnotatione Rhenani ipsius ad 2.18.4 aliquotiens a Vormatiensi discrepuisse probabile[22][Nec tamen certum; nam et credi potest Rhenani uerba `ita habet Archetypon' ad uocem Tarquinia tantum referri, non ad totam sententiam.] uidetur. Tutius igitur duximus Rhenani uerba ubique sequi nec `vetus lectio' in `Vorm.' mutare. Huc accedit quod ille, ut et alii uiri doctissimi (in primis Gronovius), correcturam idoneam saepe breuissime indicare satis habuit, formulis quales scribe, lege, corrige, castiga usus, lectorem in dubio relinquens utrum hoc coniecturae tantum suae an codicis alicuius testimonio debuerit. Hoc Rhenani silentium siglo Vorm.? notauimus. Rhenani adnotationes per hos quinque Libros a Drakenborchio hausi.
sec. 13. Parisiensis (P, BiblioLhecae Natlonalis 5725 Lat.), saeculi X, quaternionum XXII (sed ultima dimidia est), lineis per paginam continuis scriptus, quamquam antiquitate litterarum formis indicata codici Floriacensi (sec. 14) cedit, familiam tamen quam Frigellius Transalpinam uocat certe ducit. Persaepe enim, ubi titubant B, aut uera aut saltem ueriora praebet P. Si plures scribas habuit, scripturae genere tam simili utebantur ut certo distinguere nequeamus; cum Frigellio potius credimus `uix plures fuisse'. Correctus autem est saepe a scriba ipso (P1), saepius etiam a uiro satis docto (P2) scriptorii, ut conicere licet, magistro, qui plerumque atramento nunc pallidiore[23][Discrimen fortasse id tantum est quod in his locis sabulum uel aliquam aliam rem siccatiuam statim scriba adhibuit, in illis atramentum ipsum arescere passus est.] usus est, interdum autem eodem quo P1. Correcturas igitur ubique P2 tribuimus nisi ubi manus eadem esse atque scribae primi manifeste apparet. Plurimae correcturae eius modi sunt ut ubi P cum M consentit, P2 lectionem codicum FB sequatur, cui plerumque et Up suffragatur. Paucae et minimi pretii sunt correcturae manuum recentiorum (P3, raro etiam P4, P5).
Hunc codicem per Lib. I - III primo ipse inspexi ubicumque de lectione eius discrepabat Frigellius ab Alschefskio; per Lib. IV et V omnibus locis aut ego contuli aut Waltersius, persaepe ambo, ita ut opus fere aequaliter diuisum sit; postremo per Lib. I - III rogatu nostro etiam eas lectiones quae ab Alschefskio et Frigellio statutae erant denuo excussit mense Iunio anni 1910 Dobsonius; qui quamquam perpauca mutanda repperit, multa tamen addidit uel accuratius expressit. Libros VI - X legit Waltersius, cuius operae pauca tantum ego et Dobsonius suppeditauimus.
sec. 14. Codex Floriacensis (F, Paris. Bibliothecae Nationalis 5724 Lat., saec. IX) quaternionum XXII (sed horum decimus sex tantum folia, ultimus tria tantum habet) lineis per paginam continuis scriptus est. Decem Libros continet, sed bis defit (ab 4.21.6 ad 4.50.4, et ab 10.34.6 ad 10.39.3) nulla lacunae nota. Ex paginarum ratione apparet illic octo foliorum textum, hic unius in archetypo deperisse eo tempore quo F exaratus est. In ultimo folio adnotatum est Hic est Lib. sci Bened., i.e. monasterii S. Benedicti Floriacensis quod prope Genabum (Orleans) fuit. Scriptura et antiquior (e.g. c c saepissime pro a, ? pro r) et difficilior (e. g. in coniungendis litteris, ut c | pro -ci uel -ti). Bis correctus est, primo per atramentum rubidum, saepe flauescens uel etiam pallidum (F2); mox (idque saeculo XIII[24][Sic Frigellius; nobis uero recentior manus uidetur.]
uel postea) per atramentum fuscum uel saepiusnigrum, a scriba aliquo (F3) qui codicem rasuris pessime lacerauit ut coniecturis suis[25][In quibus saepissime cum codice Klockiano (de quo uide Drak. Vol. VII. p. liii) consentit.] etiam peius corrumperet. Vbi nihil mutatum est nisi per rasuram, mutationem siglo F2 denotaui, quamquam persaepe bene credi potest F3 in culpa fuisse. Vellem locos tales ubique designaremus siglo Fx, quod postea demum excogitauimus. Iam uero gaudere licet codicis Bambergensis (sec. 16) testimonium per Libros amplius sex has tricas semel dissoluisse.
Hunc codicem per Lib. I - III ipse exscripsi ubicumque deficit Frigellii testimonium; mox ceteris omnibus locis per decem Libros comparauit Waltersius, nisi quod per Lib. IV - V fere dimidiam operis partem ipse suscepi; per Lib. IX et X ille totum plene contulit.
sec. 15. Codex Upsaliensis (Up, Biblioth. Academiae Upsal., saeculi X uel potius XI) eximie ab Haggstromio conlatus (Excerpta Liviana, Upsal. 1874), decem Libros continet sed cum quaedam partes, ut uidetur, ualde maculatae uel laceratae iam saeculo XIV essent, manu illius aeui (up) sex folia suppleta sunt, scil. duo ad finem Lib. I (1.56.4 implevit curis...uirium in senatu 2.1.10 continentia), quattuor in Lib. X (ab iure iurando 10.38.9 ad Decadis finem). Sicubi P titubat uel F defit, consensus cum alterutro Upsaliensis utilis est ad archetypi `Transalpini', ut uocat Frigellius, lectionem indicandam; praesertim in Lib. VII 17 - X ubi defit B (sec. 16). Fatendum est enim si B usque ad finem Decadis seruatus esset, minimum codicis Upsaliensis usum futurum fuisse, quoniam aut scriba ipse, aut praecedens aliquis, textum plurimis et licentissimis coniecturis corrupit; adeo ut in locis difficilibus lectio Upsaliensis, quamuis per se probabilis sit, tamen, si alio teste caret, nobis suspecta semper sit. Bis correctus est, prius a scriba ipso, postea aut ab ipso, ut putat Haggstromius, aut ab altero, ut credere uidetur Frigellius, qui tamen ambo correcturas omnes pariter siglo U2 denotant; nobis igitur discrimen nullum facere licuit.
Lectiones secundum Haggstromium citamus; aliquando tamen, praesertim in rebus orthographicis, quas illese spreuisse profitetur (op. cit. p. 3), silentium eius pro testimonio habere noluinlus; his igitur in locis, non ita raris, nihil de hoc codice docemus. In Lib. I - III Frigellii ab Haggstromio discrepantias uel potius additamenta, quae rarissima sunt, semel aut iterum mentione digna repperimus.
sec. 16. Familiam hanc (PFUp) claudit optimus codex Bambergensis (B, Bibliothecae[26][Cuius custodi, uiro doctissimo et beneuolentissimo, Karolo Fischer gratias agimus.] Regiae Bamb. M. iv. 8, saeculi X uel XI), quem per Lib. I contulit Heerwagenius anno 1856[27][In programmate Gymnasii Regii Baruthini 1856.] per reliquos sex Libros, multa etiam in Lib. I addens, rogatu meo mense Decembri 1912, Ianuario 1913 Alexander Hope Kyd. Paene certum est hunc codicem cum multis aliis ab Imperatore Henrico II illi bibliothecae donatum esse. Quaterniones XIV nunc habet; Praefatione incipit, in uocibus agmine inciderunt Lib. VII. 17.3 desinit. In Lib. IV lacunam eandem atque codex F (sec. 14) praebet; et ex omnibus adnn. nostris facile colliges hunc codicem illius gemellum fuisse, fontemque esse summi pretii unde quid in F per rasuras pessum datum sit clarissime eluceat. Ipse nullas correcturas uidetur subiisse, nisi a scriba ipso; scriptus autem est, si a pluribus imaginibus photographicis iudicare licet, manu optima et nusquam non lectu facillima. Summam fidem paruam scientiam adhibuisse uidentur librarii (nam plures fuerunt); adeo ut cum Parisiensi huius codicis consensus archetypum `Transalpinum' paene ante oculos repraesentet. Plura de hoc codice mox alibi[28][In Class. Quarterly huius (1914) anni. [Finito iam illo opusculo sed iacente adhuc sub prelo hac praefatione, subito fato nobis ereptus est hic iuuenis, quem ut fratrem praeclarae spei desidero, discipulum collegam ueri inuestigatorem acerrimum, hilarissimi et candidissimi animi amicum.]] exponet Kyd; mirari tamen licet nobilem hunc codicem per quinquaginta sex annos in media Germania iacuisse prorsus neglectum.
In Libro I Heerwageni commentarii, qui, longum per tractum denuo cum codice conlati, optimi[29][Quamquam ad 1.19.4 silet de qui dies (i.e. -que sex dies).] inuenti sunt, siglo Ba., supplementa Kydii et eiusdem per ceteros Libros commentarii siglo B denotantur.
sec. 17. Familiae huic (PFUpB) proximum Stat par nobile codicum, Oxoniensis (O, Biblioth. Bodleianae 20631, saeculi XI ineuntis) et Fragmentum Einsiedlense (sec. 18). Illius indolem plene a Waltersio apud Class. Quarterly ii (1908, p. 210) descriptam reperies; nunc igitur pauca tantum commemorare satis erit. Olim decem Libros in XIII, ut uidetur, quaternionibus habuit; sed iam ad finem mutilus, post tertium folium quaternionis duodecimi (10.22.3) omnia amisit, partesque inferiores plurimorum foliorum in Libris VI - X et duo folia quibus Lib. 8.38.13 - 9.2.12 inerant, unum quoque cui 9.12.10 - 9.14.18, omnino perierunt. Ab exemplari autem unde descriptus est, perierat quaternio 4.30.14 (ubi u. adn.) - 4.57.11 continens. Lineae per paginam continuae; plures scribae opus partiti sunt, inter quos tamen nullam maioris momenti, quod quidem ad hos quinque Libros pertineat, discrepantiam obseruauimus. Saepe correcturas primae manus (uel etiam alterius, scriptorii fortasse magistri), saepissime litteras primo omissas mox pleniore calamo (sec. 33 b) insertas reperies. Inter Nicomacheos uix alius codex a peritiore uiro scriptus uel, ut ita dicam, gubernatus est quam O, nisi forte rectius erit hanc laudem aut totam aut maiore ex parte illi uiro tribuere a quo commune illud archetypon (sec. 19) Oxoniensis et Einsiedlensis constitutum est. Sagacissime enim et inter dittographias - paene semper recte - elegit (ut in 3.54.10; 9.5.7), et plura glossemata textu expulit (ut ex 2.40.3; 3.72.6; 5.36.2; 8.10.13). Aliquando tamen haec sagacitas ueritatis normam excessit uel obscura[30][Fortasse non semper audaciae suae indulgens sed pro deletionis signo interpretatus notam aliquam quam in exemplari posuerat lector quiuis difficultatis conscius.] omittendo (ut in 3.41.8; 3.44.5; 9.45.10;[31][Hic spatium uacuum in contextu reliquit, in margine req. (i.e. require) addens; sic etiam ad 9.46.2. Cf. quae supra dixi de litteris primo omissis.] 10.14.8) uel prorsus falsa coniectando (cf. adnn. ad 5.6.1; 5.50.5; 8.38.11; 7.41.3 ubi pollutum pro Petelino). Oxonium in Collectione Meermanniana peruenit, a Meermannio de Collegio Iesuitarum Clermontano anno 1764 emptus.
Hunc codicem per Lib. II - X. 22 comparauit Waltersius, per Lib. I ego; sed et in Libris posterioribus Waltersii commentarios rogatu eius hic illic suppleui.
sec. 18. Fragmentum Einsiedlense (E, Biblioth. Monasterii S. Benedicti Einsiedlensis 348, saec., ut credo, decimi) binis columnis scriptum sex tantum quaterniones nunc habet quorum primus siglo 1 ad finem notatus est, ceteri deinceps siglis I, K, L, M, N; exstat in primo Praefatio cum Lib. I usque ad c. 28.2, in ceteris IV. 30.14 usque ad VI. 36.3. Quatt. i - n a tribus scribis exarati e quibus illius qui quat. m (exceptis, ut uidetur, paruis partibus) conscripsit longe uetustior manus uidetur quam aut illius qui i - l aut illius qui n. Inter horum tamen operam aliquando, ut in quat. 1 p. 8 (parte media) et in quat. m, p. 1, col. a, ll. 1 - 11 et p. 2, col. b, ll. 1 - 13, eminet alia et optima manus, eiusdem, si de indiciis quibusdam conicere licet, qui et regimen et correcturam (E2) totius operis suscepit. Ex ratione partium quae supersunt cum totius operis magnitudine comparatarum apparet partem iam deperditam (i.28.2 - iv.30.14) paene ad amussim septem quaterniones compleuisse; cumque qui sequitur quaternio littera I notatus est, priores septem notas b...h habuisse liquet. Cum igitur quaternionis primi finis tam bene ad hanc rationem ceterarum superstitum quadret, pro certo habere licet, ut iam supra ex scripturae ratione collegimus, ipsum hunc quaternionem, quamuis, casu aliquo, per 1 non per a notatum, partem fuisse aut eiusdem ipsius codicis aut saltem gemelli alicuius in eodem scriptorio eodemque sub magistro eodem tempore ex eodem fonte (uel potius ex eisdem fontibus) deriuati.
Correcturas subiit primum a scriba ipso[32][Vt in Quat. m, p. 11, col. a, l. 4; p. 14, col. a, l. 4.] in sua cuiusque parte, saepe post rasuram, eodem quo cetera atramento (E1); tum, ut puto, a magistro Scriptorii (E2) qui atramento simili, paulo tamen minus lucido, calamo autem tenuiore usus est, rasuramque omnino auersatus (e.g. quat. m, p. 2, col. a, l. 4 (5.44.1) ubi scripsit ego manus prima tum adegit suprascripsit E2). Posterioris demum aetatis temptamenta (E3) nigro atramento confecta nihili sunt.
Hoc fragmentum primus, quod sciam, anno 1831 indicauit[33][Teste Hertzio (Praef. p. xxxv) qui citat `Seebodii Nov. Annales 1. 1831, p. 396'] Orelli, inspexit Mauricius Haupt, cuius excerpta (nunquam edita) Hertzio anno 1857 Lib. I - X edenti praesto fuere. Quae inde Hertzius in praefatione sua deprompsit et in summum perpauca et erroribus plena esse (praecipue quod saepe E cum E2 confudit neque usquam E, E2, E3 distinguere conatus est) cum codice ipso inspecto comperissem, ipse omnibus locis fragmenti quoad exstat testimonium hausi, in oppidulo amoenissimo ter commoratus, beneficentiaque Gabrielis Maier Viri Reuerendi Bibliothecae[34][In eadem Bibliotheca mihi indicatum est uolumen alterum (365) quo fragmenta uaria manu scripta plurium scriptorum Latinorum iam religiose seruantur, inter quae sex folia codicis saec. XII uel XIII (ut uidetur) partes huius decadis continent. Haec si quis nominanda putet, fort. Fragm. Claustrense uel Klosteriense (K) appellet, ut ex monasterii huius quisquiliis tandem erepta. Duas paginas (in Lib. V et IX) accuratius perlegi, inuenique quae tradit a codice Oxoniensi (uel Einsiedlensi) quam prnxime abesse. Quae continentur haec sunt: - (a) 4.31.2 alii uiderentur (sic)...34.1 oppidi signu ex mino (sic)(b) 4.48.10 ab stirpe claudia...51.5 delenimentum animis.(c) 5.21.14 dicitur manus...25.8 ex erario promta.(d) 5.47.10 reum haud dubium eius...51.7 gallorum quam gentium.(e) 9.41.16 quare urbem romanam...44.11 hostibus signa confert(?).(f) 10.13.14 agri possiderent...7.11 [romulea]mque oppug...] praefecti maxime adiutus.
sec. 19. Ex iis quae supra dixi manifestum erit huius codicis (ut et Medicei et plurimorum) scripturae operam per quatermones accurate distributam esse. Plurimi igitur id refert hac diuisione eum cum codicis Oxoniensis exemplari consentire (uide adn. ad 4.30.14). Ipse quidem Einsiedlensis, etiam tum cum integer erat, non fuit hoc exemplar (ut ex diuersitatibus non ita paucis duorum codicum apparet), sed huius exemplaris certe germanus frater, ne gemellum dicam. Ambo, e.g., praenomen C constanter in Claudium conuertunt. Quae uero cognationis ratio (uel rationes) (a) Archetypon horum et (b) Archetypon codicum PFUpB et (c) Mediceum et (d) Archetypon Harleiani (sec. 20) Thuaneique (sec. 22) coniungat distineatue, quaestionis materia, ut speramus, collecta, Liuii studiosis quaerendum iam relinquimus.