CORNELI NEPOTIS

ARISTIDES

[1] Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli atque cum eo de principatu contendit; namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle conlabefactus testula illa exsilio decem annorum multatus est. Qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur qua re id faceret, aut quid Aristides commisisset cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere quod tam cupide laborasset ut praeter ceteros Iustus appellaretur. Hic decem annorum legitimam poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus populi scito in patriam restitutus est.

[2] Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur. Idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio quo fusus barbarorum exercitus Mardoniusque interfectus est. Neque aliud est ullum huius in re militari inlustre factum quam eius imperi memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania, ut summa imperi maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Atheniensis. Namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. Tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia factum est Aristidis ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent, et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.

[3] Quos quo facilius repellerent si forte bellum renovare conarentur, ad classis aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque civitas daret Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et sexagena talenta quotannis Delum sunt conlata; id enim commune aerarium esse voluerunt. Quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est. Hic qua fuerit abstinentia nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset, in tanta paupertate decessit ut qui efferretur vix reliquerit. Quo factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario dotibus datis conlocarentur. Decessit autem fere post annum quartum quam Themistocles Athenis erat expulsus.