PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XI

  1. OCEANUM interea surgens Aurora reliquit:
  2. Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
  3. praecipitant curae turbataque funere mens est,
  4. vota deum primo victor solvebat Eoo.
  5. Ingentem quercum decisis undique ramis
  6. constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
  7. Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
  8. bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
  9. telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
  10. perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae
  11. subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
  12. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
  13. turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
  14. `Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
  15. quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo
  16. primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
  17. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
  18. Arma parate animis et spe praesumite bellum,
  19. nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
  20. adnuerint superi pubemque educere castris,
  21. impediat segnisve metu sententia tardet.
  22. Interea socios inhumataque corpora terrae
  23. mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
  24. Ite,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobis
  25. hanc patriam peperere suo, decorate supremis
  26. muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
  27. mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
  28. abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'
  29. Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
  30. corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
  31. servabat senior, qui Parrhasio Evandro
  32. armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
  33. tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
  34. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
  35. et maestum Iliades crinem de more solutae.
  36. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
  37. ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
  38. pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
  39. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
  40. ut vidit levique patens in pectore vulnus
  41. cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.
  42. `Tene,' inquit, `miserande puer, cum laeta veniret,
  43. invidit Fortuna mihi, ne regna videres
  44. nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
  45. Non haec Evandro de te promissa parenti
  46. discedens dederam, cum me complexus euntem
  47. mitteret in magnum imperium metuensque moneret
  48. acris esse viros, cum dura proelia gente.
  49. Et nunc ille quidem spe multum captus inani
  50. fors et vota facit cumulatque altaria donis:
  51. nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
  52. debentem vano maesti comitamur honore.
  53. Infelix, nati funus crudele videbis!
  54. Hi nostri reditus expectatique triumphi!
  55. Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis
  56. vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum
  57. optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum
  58. praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!'
  59. Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
  60. imperat et toto lectos ex agmine mittit
  61. mille viros, qui supremum comitentur honorem
  62. intersintque patris lacrimis, solacia luctus
  63. exigua ingentis, misero sed debita patri.
  64. Haud segnes alii crates et molle feretrum
  65. arbuteis texunt virgis et vimine querno
  66. exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
  67. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt,
  68. qualem virgineo demessum pollice florem
  69. seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
  70. cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:
  71. non iam mater alit tellus viresque ministrat.
  72. Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis
  73. extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
  74. ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
  75. fecerat et tenui telas discreverat auro.
  76. Harum unam iuveni supremum maestus honorem
  77. induit arsurasque comas obnubit amictu,
  78. multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
  79. aggerat et longo praedam iubet ordine duci.
  80. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.
  81. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
  82. inferias, caeso sparsuros sanguine flammas,
  83. indutosque iubet truncos hostilibus armis
  84. ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
  85. Ducitur infelix aevo confectus Acoetes:
  86. pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora
  87. sternitur et toto proiectus corpore terrae. . .
  88. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
  89. Post bellator equus positis insignibus Aethon
  90. it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.
  91. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
  92. victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
  93. Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
  94. Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
  95. substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
  96. `Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
  97. fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
  98. aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos
  99. tendebat muros gressumque in castra ferebat.
  100. Iamque oratores aderant ex urbe Latina,
  101. velati ramis oleae veniamque rogantes:
  102. corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
  103. redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
  104. nullum cum victis certamen et aethere cassis;
  105. parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
  106. Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
  107. prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
  108. `Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
  109. implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
  110. Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
  111. oratis? Equidem et vivis concedere vellem.
  112. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
  113. nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit
  114. hospitia et Turni potius se credidit armis.
  115. Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
  116. Si bellum finire manu, si pellere Teucros
  117. apparat, his mecum decuit concurrere telis:
  118. vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
  119. Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'
  120. Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes
  121. conversique oculos inter se atque ora tenebant.
  122. Tum senior semperque odiis et crimine Drances
  123. infensus iuveni Turno sic ore vicissim
  124. orsa refert: `O fama ingens, ingentior armis
  125. vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
  126. Iustitiaene prius mirer belline laborum?
  127. Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
  128. et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
  129. iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
  130. Quin et fatalis murorum attollere moles
  131. saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'
  132. Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
  133. Bis senos pepigere dies et pace sequestra
  134. per silvas Teucri mixtique inpune Latini
  135. erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni
  136. fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
  137. robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
  138. nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
  139. Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
  140. Evandrum Evandrique domos et moenia replet,
  141. quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
  142. Arcades ad portas ruere et de more vetusto
  143. funereas rapuere faces; lucet via longo
  144. ordine flammarum et late discriminat agros.
  145. Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit
  146. agmina. Quae postquam matres succedere tectis
  147. viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
  148. At non Evandrum potis est vis ulla tenere,
  149. sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
  150. procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,
  151. et via vix tandem vocis laxata dolore est.
  152. `Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,
  153. cautius ut saevo velles te credere Marti;
  154. haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
  155. et praedulce decus primo certamine posset.
  156. Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
  157. dura rudimenta et nulli exaudita deorum
  158. vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,
  159. felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
  160. Contra ego vivendo vici mea fata, superstes
  161. restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
  162. obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem
  163. atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,
  164. nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
  165. iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
  166. debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
  167. mors natum, caesis Volscorum milibus ante
  168. ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
  169. Quin ego non alio digner te funere, Palla,
  170. quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam
  171. Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.]
  172. Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
  173. tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
  174. esset par aetas et idem si robur ab annis,
  175. Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
  176. Vadite et haec memores regi mandata referte:
  177. quod vitam moror invisam Pallante perempto,
  178. dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
  179. quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
  180. fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,
  181. nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.'
  182. Aurora interea miseris mortalibus almam
  183. extulerat lucem, referens opera atque labores:
  184. iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
  185. constituere pyras. Huc corpora quisque suorum
  186. more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
  187. conditur in tenebras altum caligine caelum.
  188. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
  189. decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
  190. lustravere in equis ululatusque ore dedere;
  191. spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:
  192. it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
  193. Hic alii spolia occisis derepta Latinis
  194. coniciunt igni, galeas ensesque decoros
  195. frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,
  196. ipsorum clipeos et non felicia tela.
  197. Multa boum circa mactantur corpora Morti,
  198. saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
  199. in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto
  200. ardentis spectant socios semustaque servant
  201. busta neque avelli possunt, nox umida donec
  202. invertit caelum stellis ardentibus aptum.
  203. Nec minus et miseri diversa in parte Latini
  204. innumeras struxere pyras, et corpora partim
  205. multa virum terrae infodiunt avectaque partim
  206. finitimos tollunt in agros urbique remittunt,
  207. cetera confusaeque ingentem caedis acervum
  208. nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti
  209. certatim crebris conlucent ignibus agri.
  210. Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
  211. maerentes altum cinerem et confusa ruebant
  212. ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
  213. Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
  214. praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
  215. Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
  216. pectora maerentum puerique parentibus orbi
  217. dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
  218. ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
  219. qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
  220. ingravat haec saevus Drances solumque vocari
  221. testatur, solum posci in certamina Turnum.
  222. Multa simul contra variis sententia dictis
  223. pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
  224. multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
  225. Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
  226. ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
  227. legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
  228. tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
  229. nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
  230. quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
  231. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.
  232. Fatalem Aenean manifesto numine ferri
  233. admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
  234. Ergo concilium magnum primosque suorum
  235. imperio accitos alta intra limina cogit.
  236. olli convenere fluuntque ad regia plenis
  237. tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo
  238. et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
  239. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,
  240. quae referant, fari iubet et responsa reposcit
  241. ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,
  242. et Venulus dicto parens ita farier infit:
  243. `Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra
  244. atque iter emensi casus superavimus omnis
  245. contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
  246. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
  247. victor Gargani condebat Iapygis agris.
  248. Postquam introgressi et coram data copia fandi,
  249. munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
  250. qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
  251. Auditis ille haec placido sic reddidit ore:
  252. ``O fortunatae gentes, Saturnia regna,
  253. antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
  254. sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
  255. Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,
  256. mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
  257. quos Simois premat ille viros, infanda per orbem
  258. supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
  259. vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae
  260. sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.
  261. Militia ex illa diversum ad litus abacti
  262. Atrides Protei Menelaus adusque columnas
  263. exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
  264. Regna Neoptolemi referam versosque penates
  265. Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
  266. Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom
  267. coniugis infandae prima inter limina dextra
  268. oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter.
  269. Invidisse deos, patriis ut redditus aris
  270. coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
  271. Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,
  272. et socii amissi petierunt aethera pennis
  273. fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum
  274. supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.
  275. Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
  276. tempore, cum ferro caelestia corpora demens
  277. adpetii et Veneris violavi volnere dextram.
  278. Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:
  279. nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
  280. Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.
  281. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,
  282. vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra
  283. contulimusque manus: experto credite, quantus
  284. in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
  285. Si duo praeterea talis Idaea tulisset
  286. terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
  287. Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
  288. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
  289. Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
  290. haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
  291. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis
  292. hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,
  293. qua datur; ast armis concurrant arma cavete.''
  294. Et responsa simul quae sint, rex optime, regis
  295. audisti et quae sit magno sententia bello.'
  296. Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
  297. Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur
  298. cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
  299. vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
  300. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
  301. praefatus divos solio rex infit ab alto:
  302. `Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
  303. et vellem et fuerat melius, non tempore tali
  304. cogere concilium. cum muros adsidet hostis.
  305. Bellum importunum, cives, cum gente deorum
  306. invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
  307. proelia: nec victi possunt absistere ferro.
  308. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,
  309. ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
  310. cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
  311. ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
  312. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
  313. esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
  314. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti
  315. expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
  316. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
  317. longus in occasum, finis super usque Sicanos;
  318. Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
  319. exercent colles atque horum asperrima pascunt.
  320. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
  321. cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
  322. dicamus leges sociosque in regna vocemus.
  323. Considant, si tantus amor, et moenia condant.
  324. Sin alios finis aliamque capessere gentem
  325. est animus possuntque solo decedere nostro:
  326. bis denas Italo texamus robore navis
  327. seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
  328. materies, ipsi numerumque modumque carinis
  329. praecipiant, nos aera manus navalia demus.
  330. Praeterea qui dicta ferant et foedera firment
  331. centum oratores prima de gente Latinos
  332. ire placet pacisque manu praetendere ramos,
  333. munera portantis aurique eborisque talenta
  334. et sellam regni trabeamque insignia nostri.
  335. Consulite in medium et rebus succurrite fessis.'
  336. Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
  337. obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
  338. largus opum et lingua melior, sed frigida bello
  339. dextera, consiliis habitus non futilis auctor,
  340. seditione potens (genus huic materna superbum
  341. nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
  342. surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
  343. `Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
  344. consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur,
  345. quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
  346. Det libertatem fandi flatusque remittat
  347. cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
  348. (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
  349. lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
  350. consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
  351. castra fugae fidens et caelum territat armis.
  352. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti
  353. Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
  354. adicias nec te ullius violentia vincat,
  355. quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
  356. des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
  357. Quod si tantus habet mentes et pectora terror,
  358. ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
  359. cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
  360. Quid miseros totiens in aperta pericula cives
  361. proicis, O Latio caput horum et causa malorum?
  362. Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes,
  363. Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
  364. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse
  365. nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,
  366. pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi
  367. vidimus ingentis et desolavimus agros.
  368. Aut si fama movet, si tantum pectore robur
  369. concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
  370. aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
  371. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
  372. nos animae viles, inhumata infletaque turba,
  373. sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis,
  374. si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
  375. qui vocat.'
  376. Talibus exarsit dictis violentia Turni;
  377. dat gemitum rumpitque has imo pectore voces
  378. `Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi
  379. tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
  380. primus ades. Sed non replenda est curia verbis,
  381. quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
  382. agger murorum nec inundant sanguine fossae.
  383. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris
  384. argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
  385. Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis
  386. insignis agros. Possit quid vivida virtus,
  387. experiare licet; nec longe scilicet hostes
  388. quaerendi nobis: circumstant undique muros.
  389. Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors
  390. ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
  391. semper erit?
  392. Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum
  393. arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
  394. sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
  395. procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
  396. Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
  397. et quos mille die victor sub Tartara misi,
  398. inclusus muris hostilique aggere saeptus.
  399. ``Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens,
  400. Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno
  401. ne cessa turbare metu atque extollere vires
  402. gentis bis victae, contra premere arma Latini.
  403. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
  404. nunc et Tydides et Larissaeus Achilles,
  405. amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
  406. Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit
  407. artificis scelus et formidine crimen acerbat.
  408. Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri,
  409. amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
  410. Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
  411. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
  412. si tam deserti sumus et semel agmine verso
  413. funditus occidimus neque habet Fortuna regressum?
  414. oremus pacem et dextras tendamus inertis.
  415. Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset!
  416. Ille mihi ante alios fortunatusque laborum
  417. egregiusque animi, qui, nequid tale videret,
  418. procubuit moriens et humum semel ore momordit.
  419. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
  420. auxilioque urbes Italae populique supersunt,
  421. sin et Troianis cum multo gloria venit
  422. sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis
  423. tempestas: cur indecores in limine primo
  424. deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?
  425. Multa dies variisque labor mutabilis aevi
  426. rettulit in melius, multos alterna revisens
  427. lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
  428. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
  429. at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
  430. tot populi misere duces, nec parva sequetur
  431. gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
  432. Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
  433. agmen agens equitum et florentis aere catervas.
  434. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt
  435. idque placet tantumque bonis communibus obsto,
  436. non adeo has exosa manus Victoria fugit,
  437. ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
  438. Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
  439. factaque Vulcani manibus paria induat arma
  440. ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino
  441. Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
  442. devovi. ``Solum Aeneas vocat'': et vocet oro,
  443. nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
  444. morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'
  445. Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
  446. certantes; castra Aeneas aciemque movebat:
  447. nuntius ingenti per regia tecta tumultu
  448. ecce ruit magnisque urbem terroribus implet,
  449. instructos acie Tiberino a flumine Teucros
  450. Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
  451. Extemplo turbati animi concussaque vulgi
  452. pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.
  453. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
  454. flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor
  455. dissensu vario magnus se tollit in auras
  456. haud secus atque alto in luco cum forte catervae
  457. consedere avium piscosove amne Padusae
  458. dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
  459. `Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,'
  460. `cogite concilium et pacem laudate sedentes:
  461. illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus
  462. corripuit sese et tectis citus extulit altis.
  463. `Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,
  464. duc,' ait, `et Rutulos. Equitem Messapus in armis
  465. et cum fratre Coras latis diffundite campis.
  466. Pars aditus urbis firmet turrisque capessat,
  467. cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'
  468. Ilicet in muros tota discurritur urbe.
  469. Consilium ipse pater et magna incepta Latinus
  470. deserit ac tristi turbatus tempore differt
  471. multaque se incusat, qui non adceperit ultro
  472. Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
  473. Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
  474. subvectant. Bello dat signum rauca cruentum
  475. bucina. Tum muros varia cinxere corona
  476. matronae puerique: vocat labor ultimus omnis.
  477. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces
  478. subvehitur magna matrum regina caterva
  479. dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
  480. causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
  481. Succedunt matres et templum ture vaporant
  482. et maestas alto fundunt de limine voces:
  483. `Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
  484. frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum
  485. pronum sterne solo portisque effunde sub altis.'
  486. Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
  487. Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
  488. horrebat squamis surasque incluserat auro,
  489. tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem
  490. fulgebatque alta decurrens aureus arce,
  491. exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
  492. qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis
  493. tandem liber equus campoque potitus aperto
  494. aut ille in pastus armentaque tendit equarum
  495. aut adsuetus aquae perfundi flumine noto
  496. emicat adrectisque fremit cervicibus alte
  497. luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
  498. Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
  499. occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
  500. desiluit, quam tota cohors imitata relictis
  501. ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
  502. `Turne, sui merito siqua est fiducia forti,
  503. audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
  504. solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
  505. Me sine prima manu temptare pericula belli
  506. tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.'
  507. Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:
  508. `O decus Italiae virgo, quas dicere grates
  509. quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando
  510. iste animus supra, mecum partire laborem.
  511. Aeneas, ut fama fidem missique reportant
  512. exploratores, equitum levia improbus arma
  513. praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
  514. per deserta iugo superans adventat ad urbem.
  515. Furta paro belli convexo in tramite silvae?
  516. ut bivias armato obsidam milite fauces.
  517. Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
  518. tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
  519. Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'
  520. Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
  521. hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
  522. Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi
  523. armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
  524. urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
  525. angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
  526. Hanc super in speculis summoque in vertice montis
  527. planities ignota iacet tutique receptus,
  528. seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,
  529. sive instare iugis et grandia volvere saxa.
  530. Huc iuvenis nota fertur regione viarum
  531. arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
  532. Velocem interea superis in sedibus Opim,
  533. unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
  534. compellabat et has tristis Latonia voces
  535. ore dabat: `Graditur bellum ad crudele Camilla,
  536. O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
  537. cara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae
  538. venit amor subitaque animum dulcedine movit.
  539. Pulsus ob invidiam regno viresque superbas
  540. Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
  541. infantem fugiens media inter proelia belli
  542. sustulit exsilio comitem matrisque vocavit
  543. nomine Casmillae mutata parte Camillam.
  544. Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
  545. solorum nemorum: tela undique saeva premebant
  546. et circumfuso volitabant milite Volsci.
  547. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans
  548. spumabat ripis: tantus se nubibus imber
  549. ruperat. Ille, innare parans, infantis amore
  550. tardatur caroque oneri timet. Omnia secum
  551. versanti subito vix haec sententia sedit.
  552. Telum immane manu valida quod forte gerebat
  553. bellator, solidum nodis et robore cocto,
  554. huic natam, libro et silvestri subere clausam,
  555. implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
  556. quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
  557. `Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
  558. ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
  559. tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,
  560. diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.
  561. Dixit et adducto contortum hastile lacerto
  562. immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
  563. infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
  564. At Metabus, magna propius iam urgente caterva,
  565. dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor
  566. gramineo donum Triviae de caespite vellit.
  567. Non illum tectis ullae, non moenibus urbes
  568. accepere neque ipse manus feritate dedisset:
  569. pastorum et solis exegit montibus aevom.
  570. Hic natam in dumis interque horrentia lustra
  571. armentalis equae mammis et lacte ferino
  572. nutribat, teneris immulgens ubera labris.
  573. Utque pedum primis infans vestigia plantis
  574. institerat, iaculo palmas armavit acuto
  575. spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.
  576. Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
  577. tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
  578. Tela manu iam tum tenera puerilia torsit
  579. et fundam tereti circum caput egit habena
  580. Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.
  581. Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
  582. optavere nurum: sola contenta Diana
  583. aeternum telorum et virginitatis amorem
  584. intemerata colit. `Vellem haud correpta fuisset
  585. militia tali, conata lacessere Teucros:
  586. cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
  587. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
  588. abere, nympha, polo finisque invise Latinos,
  589. tristis ubi infausto committitur omine pugna.
  590. Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:
  591. hac quicumque sacrum violarit volnere corpus,
  592. Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
  593. Post ego nube cava miserandae corpus et arma
  594. inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'
  595. Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras
  596. insonuit, nigro circumdata turbine corpus.
  597. At manus interea muris Troiana propinquat
  598. Etruscique duces equitumque exercitus omnis,
  599. compositi numero in turmas. Fremit aequore toto
  600. insultans sonipes et pressis pugnat habenis
  601. huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
  602. horret ager campique armis sublimibus ardent.
  603. Nec non Messapus contra celeresque Latini
  604. et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
  605. adversi campo apparent hastasque reductis
  606. protendunt longe dextris et spicula vibrant,
  607. adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
  608. Iamque intra iactum teli progressus uterque
  609. substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
  610. exhortantur equos; fundunt simul undique tela
  611. crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.
  612. Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
  613. conixi incurrunt hastis primique ruina
  614. dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum
  615. pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus
  616. fulminis in morem aut tormento ponderis acti
  617. praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
  618. Extemplo turbatae acies, versique Latini
  619. reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.
  620. Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.
  621. Iamque propinquabant portis, rursusque Latini
  622. clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:
  623. hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
  624. Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
  625. nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda
  626. spumeus extremamque sinu perfundit arenam,
  627. nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
  628. saxa fugit litusque vado labente relinquit:
  629. bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
  630. bis reiecti armis respectant terga tegentes.
  631. Tertia sed postquam congressi in proelia totas
  632. implicuere inter se acies legitque virum vir:
  633. tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
  634. armaque corporaque et permixti caede virorum
  635. semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.
  636. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
  637. hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.
  638. Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
  639. vulneris impatiens arrecto pectore crura:
  640. volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan
  641. ingentemque animis, ingentem corpore et armis
  642. deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
  643. caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:
  644. tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos
  645. acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.
  646. Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
  647. certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.
  648. At medias inter caedes exsultat Amazon,
  649. unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
  650. et nunc lenta manu spargens hastilia denset,
  651. nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
  652. aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
  653. Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit,
  654. spicula converso fugientia dirigit arcu.
  655. At circum lectae comites, Larinaque virgo
  656. Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,
  657. Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
  658. delegit pacisque bonas bellique ministras:
  659. quales Threiciae cum flumina Thermodontis
  660. pulsant et pictis bellantur Amazones armis
  661. seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru
  662. Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
  663. feminea exsultant lunatis agmina peltis.
  664. Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
  665. deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?
  666. Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum
  667. adversi longa transverberat abiete pectus:
  668. sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
  669. mandit humum moriensque suo se in volnere versat.
  670. Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas
  671. suffosso revolutus equo dum colligit, alter
  672. dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
  673. praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum
  674. Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
  675. Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque;
  676. quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
  677. tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis
  678. ignotis et equo venator Iapyge fertur,
  679. cui pellis latos umeros erepta iuvenco
  680. pugnatori operit, caput ingens oris hiatus
  681. et malae texere lupi cum dentibus albis,
  682. agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
  683. vertitur in mediis et toto vertice supra est.
  684. Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,
  685. traicit et super haec inimico pectore fatur:
  686. `Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
  687. Advenit qui vestra dies muliebribus armis
  688. verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum
  689. manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.'
  690. Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
  691. corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
  692. loricam galeamque inter, qua colla sedentis
  693. lucent et laevo dependet parma lacerto,
  694. Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
  695. eludit gyro interior sequiturque sequentem,
  696. tum validam perque arma viro perque ossa securim
  697. altior exsurgens oranti et multa precanti
  698. congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.
  699. Incidit huic subitoque aspectu territus haesit
  700. Appenninicolae bellator filius Auni,
  701. haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
  702. Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
  703. posse neque instantem reginam avertere cernit,
  704. consilio versare dolos ingressus et astu
  705. incipit haec: `Quid tam egregium, si femina forti
  706. fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo
  707. mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:
  708. iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.'
  709. Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore
  710. tradit equum comiti paribusque resistit in armis,
  711. ense pedes nudo puraque interrita parma.
  712. At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,
  713. haud mora, conversisque fugax aufertur habenis
  714. quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
  715. `Vane Ligus frustraque animis elate superbis,
  716. nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
  717. nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,'
  718. haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis
  719. transit equum cursu frenisque adversa prehensis
  720. congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:
  721. quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
  722. consequitur pennis sublimem in nube columbam
  723. comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
  724. tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
  725. At non haec nullis hominum sator atque deorum
  726. observans oculis summo sedet altus Olympo:
  727. Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
  728. suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
  729. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
  730. fertur equo variisque instigat vocibus alas,
  731. nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
  732. `Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes
  733. Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
  734. Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
  735. Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
  736. At non in Venerem segnes nocturnaque bella
  737. aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
  738. exspectate dapes et plenae pocula mensae,
  739. hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex
  740. nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!'
  741. Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,
  742. concitat et Venulo adversum se turbidus infert
  743. dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
  744. et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
  745. Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini
  746. convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon
  747. arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
  748. defringit ferrum et partis rimatur apertas,
  749. qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
  750. sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.
  751. Utque volans alte raptum cum fulva draconem
  752. fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
  753. saucius at serpens sinuosa volumina versat
  754. adrectisque horret squamis et sibilat ore,
  755. arduus insurgens; illa haud minus urget obunco
  756. luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
  757. haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
  758. portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti
  759. Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns
  760. velocem iaculo et multa prior arte Camillam
  761. circuit et quae sit fortuna facillima, temptat.
  762. Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
  763. hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
  764. qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
  765. hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.
  766. Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
  767. undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
  768. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
  769. insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
  770. spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis
  771. in plumam squamis auro conserta tegebat.
  772. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,
  773. spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
  774. aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
  775. cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
  776. carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
  777. pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
  778. Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
  779. Troia, captivo sive ut se ferret in auro
  780. venatrix, unum ex omni certamine pugnae
  781. caeca sequebatur totumque incauta per agmen
  782. femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
  783. telum ex insidiis cum tandem tempore capto
  784. concitat et superos Arruns sic voce precatur:
  785. `Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,
  786. quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
  787. pascitur et medium freti pietate per ignem
  788. cultores multa premimus vestigia pruna,
  789. da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
  790. omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum
  791. virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem
  792. facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis
  793. pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
  794. Audiit et voti Phoebus succedere partem
  795. mente dedit, partem volucris dispersit in auras:
  796. sterneret ut subita turbatam morte Camillam,
  797. adnuit oranti; reducem ut patria alta videret,
  798. non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
  799. Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
  800. convertere animos acris oculosque tulere
  801. cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae
  802. nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
  803. hasta sub exsertam donec perlata papillam
  804. haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
  805. Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem
  806. suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,
  807. laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
  808. credere nec telis occurrere virginis audet.
  809. Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
  810. continuo in montis sese avius abdidit altos
  811. occiso pastore lupus magnove iuvenco,
  812. conscius audacis facti, caudamque remulcens
  813. subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
  814. haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
  815. contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
  816. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
  817. ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
  818. labitur exsanguis, labuntur frigida leto
  819. lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
  820. Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
  821. adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
  822. quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
  823. `Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
  824. conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
  825. Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
  826. succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
  827. Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas,
  828. ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
  829. paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
  830. et captum leto posuit caput, arma relinquunt,
  831. vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
  832. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
  833. sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
  834. incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
  835. Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.
  836. At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
  837. alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
  838. Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
  839. prospexit tristi multatam morte Camillam,
  840. ingemuitque deditque has imo pectore voces:
  841. `Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
  842. supplicium, Teucros conata lacessere bello!
  843. Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
  844. profuit aut nostras umero gessisse sagittas.
  845. Non tamen indecorem tua te regina reliquit
  846. extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
  847. per gentis erit aut famam patieris inultae.
  848. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,
  849. morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto
  850. regis Dercenni terreno ex aggere bustum
  851. antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:
  852. hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
  853. sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
  854. Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,
  855. `Cur,' inquit, `diversus abis? Huc dirige gressum,
  856. huc periture veni, capias ut digna Camillae
  857. praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?'
  858. dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
  859. deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
  860. et duxit longe, donec curvata coirent
  861. inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
  862. laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
  863. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis
  864. audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
  865. Illum exspirantem socii atque extrema gementem
  866. obliti ignoto camporum in pulvere linquunt,
  867. Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
  868. Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;
  869. turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas
  870. disiectique duces desolatique manipli
  871. tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
  872. Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
  873. sustentare valet telis aut sistere contra,
  874. sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
  875. quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.
  876. Volvitur ad muros caligine turbidus atra
  877. pulvis, et e speculis percussae pectora matres
  878. femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
  879. Qui cursu portas primi inrupere patentis,
  880. hos inimica super mixto premit agmine turba;
  881. nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
  882. moenibus in patriis atque inter tuta domorum
  883. confixi exspirant animas. Pars claudere portas:
  884. nec sociis aperire viam nec moenibus audent
  885. accipere orantis, oriturque miserrima caedes
  886. defendentum armis aditus inque arma ruentum.
  887. Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum
  888. pars in praecipitis fossas urgente ruina
  889. volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
  890. arietat in portas et duros obice postis.
  891. Ipsae de muris summo certamine matres,
  892. monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam,
  893. tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
  894. stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
  895. praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.
  896. Interea Turnum in silvis saevissimus implet
  897. nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
  898. deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
  899. ingruere infensos hostis et Marte secundo
  900. omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
  901. Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt,
  902. deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
  903. Vix e conspectu exierat campumque tenebat,
  904. cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
  905. exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
  906. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
  907. agmine nec longis inter se passibus absunt;
  908. ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
  909. prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
  910. et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis
  911. adventumque pedum flatusque audivit equorum.
  912. Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
  913. ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
  914. tinguat equos noctemque die labente reducat:
  915. considunt castris ante urbem et moenia vallant.