PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER IV
- AT regina gravi iamdudum saucia cura
- volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
- Multa viri virtus animo, multusque recursat
- gentis honos: haerent infixi pectore voltus
- verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
- Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
- umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
- cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
- `Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
- Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
- quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
- Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
- Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille
- iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!
- Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
- ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
- postquam primus amor deceptam morte fefellit;
- si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
- huic uni forsan potui succumbere culpae.
- Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
- coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
- solus hic inflexit sensus, animumque labantem
- impulit: adgnosco veteris vestigia flammae.
- Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
- vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
- pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
- ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
- Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
- abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.'
- Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
- Anna refert: `O luce magis dilecta sorori,
- solane perpetua maerens carpere iuventa,
- nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
- Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
- Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
- non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
- ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
- dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
- Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
- Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
- et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
- hinc deserta siti regio, lateque furentes
- Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
- germanique minas?
- Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
- hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
- Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
- coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
- Punica se quantis attollet gloria rebus!
- Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
- indulge hospitio, causasque innecte morandi,
- dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
- quassataeque rates, dum non tractabile caelum.'
- His dictis incensum animum inflammavit amore,
- spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
- Principio delubra adeunt, pacemque per aras
- exquirunt; mactant lectas de more bidentis
- legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
- Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
- Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
- candentis vaccae media inter cornua fundit,
- aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
- instauratque diem donis, pecudumque reclusis
- pectoribus inhians spirantia consulit exta.
- Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
- quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
- interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
- Uritur infelix Dido, totaque vagatur
- urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
- quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
- pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
- nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
- Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.
- Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
- Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
- incipit effari, mediaque in voce resistit;
- nunc eadem labente die convivia quaerit,
- Iliacosque iterum demens audire labores
- exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
- Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
- luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
- sola domo maeret vacua, stratisque relictis
- incubat, illum absens absentem auditque videtque;
- aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
- detinet, infandum si fallere possit amorem.
- Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
- exercet, portusve aut propugnacula bello
- tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
- murorum ingentes aequataque machina caelo.
- Quam simul ac tali persensit peste teneri
- cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
- talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
- `Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
- tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen,
- una dolo divom si femina victa duorum est!
- Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
- suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
- Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
- Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
- exercemus? Habes, tota quod mente petisti:
- ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
- Communem hunc ergo populum paribusque regamus
- auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
- dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.'
- Olli - sensit enim simulata mente locutam,
- quo regnum Italiae Libycas averteret oras -
- sic contra est ingressa Venus: `Quis talia demens
- abnuat, aut tecum malit contendere bello,
- si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
- Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
- esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
- miscerive probet populos, aut foedera iungi.
- Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
- Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
- `Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat
- confieri possit, paucis, adverte, docebo.
- Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
- in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
- extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
- His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
- dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
- desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
- Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
- speluncam Dido dux et Troianus eandem
- devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas,
- [conubio iungam stabili propriamque dicabo,]
- hic hymenaeus erit.' - Non adversata petenti
- adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
- Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
- It portis iubare exorto delecta iuventus;
- retia rara, plagae, lato venabula ferro,
- Massylique ruunt equites et odora canum vis.
- Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
- Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
- stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
- Tandem progreditur, magna stipante caterva,
- Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
- Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
- aurea purpuream subnectit fibula vestem.
- Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
- incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
- infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
- Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
- deserit ac Delum maternam invisit Apollo,
- instauratque choros, mixtique altaria circum
- Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
- ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
- fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
- tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
- Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.
- Postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
- ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
- decurrere iugis; alia de parte patentis
- transmittunt cursu campos atque agmina cervi
- pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
- At puer Ascanius mediis in vallibus acri
- gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
- spumantemque dari pecora inter inertia votis
- optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
- Interea magno misceri murmure caelum
- incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
- et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
- Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
- tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
- Speluncam Dido dux et Troianus eandem
- deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno
- dant signum; fulsere ignes et conscius aether
- conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
- Ille dies primus leti primusque malorum
- causa fuit; neque enim specie famave movetur,
- nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
- coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.
- Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes -
- Fama, malum qua non aliud velocius ullum;
- mobilitate viget, viresque adquirit eundo,
- parva metu primo, mox sese attollit in auras,
- ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
- Illam Terra parens, ira inritata deorum,
- extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
- progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,
- monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
- tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
- tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
- Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
- stridens, nec dulci declinat lumina somno;
- luce sedet custos aut summi culmine tecti,
- turribus aut altis, et magnas territat urbes;
- tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
- Haec tum multiplici populos sermone replebat
- gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
- venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
- cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
- nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
- regnorum immemores turpique cupidine captos.
- Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
- Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
- incenditque animum dictis atque aggerat iras.
- Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
- templa Iovi centum latis immania regnis,
- centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
- excubias divom aeternas, pecudumque cruore
- pingue solum et variis florentia limina sertis.
- Isque amens animi et rumore accensus amaro
- dicitur ante aras media inter numina divom
- multa Iovem manibus supplex orasse supinis:
- `Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
- gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
- aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques,
- nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
- terrificant animos et inania murmura miscent?
- Femina, quae nostris errans in finibus urbem
- exiguam pretio posuit, cui litus arandum
- cuique loci leges dedimus, conubia nostra
- reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
- Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
- Maeonia mentum mitra crinemque madentem
- subnexus, rapto potitur: nos munera templis
- quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.'
- Talibus orantem dictis arasque tenentem
- audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
- regia et oblitos famae melioris amantes.
- Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
- `Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,
- Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
- exspectat, fatisque datas non respicit urbes,
- adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
- Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
- promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
- sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem
- Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
- proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
- Si nulla accendit tantarum gloria rerum,
- nec super ipse sua molitur laude laborem,
- Ascanione pater Romanas invidet arces?
- Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur,
- nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
- Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.'
- Dixerat. Ille patris magni parere parabat
- imperio; et primum pedibus talaria nectit
- aurea, quae sublimem alis sive aequora supra
- seu terram rapido pariter cum flamine portant;
- tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
- pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
- dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
- Illa fretus agit ventos, et turbida tranat
- nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit
- Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
- Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
- piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
- nix umeros infusa tegit; tum flumina mento
- praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
- Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
- constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas
- misit, avi similis, quae circum litora, circum
- piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
- Haud aliter terras inter caelumque volabat,
- litus harenosum Libyae ventosque secabat
- materno veniens ab avo Cyllenia proles.
- Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
- Aenean fundantem arces ac tecta novantem
- conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
- ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
- demissa ex umeris, dives quae munera Dido
- fecerat, et tenui telas discreverat auro.
- Continuo invadit: `Tu nunc Karthaginis altae
- fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
- exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?
- Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
- regnator, caelum ac terras qui numine torquet;
- ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
- quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
- Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
- [nec super ipse tua moliris laude laborem,]
- Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
- respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
- debentur.' Tali Cyllenius ore locutus
- mortalis visus medio sermone reliquit,
- et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
- At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
- arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
- Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
- attonitus tanto monitu imperioque deorum.
- Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
- audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
- Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
- in partisque rapit varias perque omnia versat.
- Haec alternanti potior sententia visa est:
- Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
- classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
- arma parent, et quae rebus sit causa novandis
- dissimulent; sese interea, quando optuma Dido
- nesciat et tantos rumpi non speret amores,
- temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
- tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
- imperio laeti parent ac iussa facessunt.
- At regina dolos - quis fallere possit amantem?
- praesensit, motusque excepit prima futuros,
- omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
- detulit armari classem cursumque parari.
- Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
- bacchatur, qualis commotis excita sacris
- Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
- orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
- Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
- `Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
- posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
- Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
- nec moritura tenet crudeli funere Dido?
- Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
- et mediis properas aquilonibus ire per altum,
- crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
- ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
- Troia per undosum peteretur classibus aequor
- Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
- (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)
- per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
- si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
- dulce meum, miserere domus labentis, et istam -
- oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.
- Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
- odere, infensi Tyrii; te propter eundem
- exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
- fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
- Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
- Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
- destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
- Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
- ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
- luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
- non equidem omnino capta ac deserta viderer.'
- Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
- lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
- Tandem pauca refert: `Ego te, quae plurima fando
- enumerare vales, numquam, regina, negabo
- promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,
- dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
- Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
- speravi - ne finge - fugam, nec coniugis umquam
- praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
- Me si fata meis paterentur ducere vitam
- auspiciis et sponte mea componere curas,
- urbem Troianam primum dulcisque meorum
- reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
- et recidiva manu posuissem Pergama victis.
- Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
- Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
- hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
- Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
- quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
- invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
- Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
- nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
- admonet in somnis et turbida terret imago;
- me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
- quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
- Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso -
- testor utrumque caput - celeris mandata per auras
- detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
- intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
- Desine meque tuis incendere teque querelis:
- Italiam non sponte sequor.'
- Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
- huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
- luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
- `Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
- perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
- Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
- Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
- Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
- Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
- Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
- nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
- Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
- excepi, et regni demens in parte locavi;
- amissam classem, socios a morte reduxi.
- Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
- nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
- interpres divom fert horrida iussa per auras.
- Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
- sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
- I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
- Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
- supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
- saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
- et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
- omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
- Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.'
- His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
- aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
- linquens multa metu cunctantem et multa parantem
- dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
- marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
- At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
- solando cupit et dictis avertere curas,
- multa gemens magnoque animum labefactus amore,
- iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
- Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
- deducunt toto naves: natat uncta carina;
- frondentisque ferunt remos et robora silvis
- infabricata, fugae studio.
- Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
- Ac velut ingentem formicae farris acervum
- cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
- it nigrum campis agmen, praedamque per herbas
- convectant calle angusto; pars grandia trudunt
- obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
- castigantque moras; opere omnis semita fervet.
- Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
- quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
- prospiceres arce ex summa, totumque videres
- misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
- Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?
- Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
- cogitur, et supplex animos submittere amori,
- ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
- `Anna, vides toto properari litore; circum
- undique convenere; vocat iam carbasus auras,
- puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
- Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
- et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
- exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
- te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
- sola viri mollis aditus et tempora noras.
- I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
- non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
- Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
- nec patris Anchisae cineres Manisve revelli,
- cur mea dicta neget duras demittere in auris.
- Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:
- exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.
- Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
- nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat:
- tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
- dum mea me victam doceat fortuna dolere.
- Extremam hanc oro veniam - miserere sororis -
- quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.'
- Talibus orabat, talisque miserrima fletus
- fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
- fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
- fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
- Ac, velut annoso validam cum robore quercum
- Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
- eruere inter se certant; it stridor, et altae
- consternunt terram concusso stipite frondes;
- ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
- aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
- haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
- tunditur, et magno persentit pectore curas;
- mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
- Tum vero infelix fatis exterrita Dido
- mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
- Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
- vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
- horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
- fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
- Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
- Praeterea fuit in tectis de marmore templum
- coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
- velleribus niveis et festa fronde revinctum:
- hinc exaudiri voces et verba vocantis
- visa viri, nox cum terras obscura teneret;
- solaque culminibus ferali carmine bubo
- saepe queri et longas in fletum ducere voces;
- multaque praeterea vatum praedicta priorum
- terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
- in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
- sola sibi, semper longam incomitata videtur
- ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
- Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
- et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;
- aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
- armatam facibus matrem et serpentibus atris
- cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
- Ergo ubi concepit furias evicta dolore
- decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
- exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
- consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
- `Inveni, germana, viam - gratare sorori -
- quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
- Oceani finem iuxta solemque cadentem
- ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
- axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
- hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
- Hesperidum templi custos, epulasque draconi
- quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
- spargens umida mella soporiferumque papaver.
- Haec se carminibus promittit solvere mentes
- quas velit, ast aliis duras immittere curas,
- sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
- nocturnosque movet Manis: mugire videbis
- sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
- Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
- dulce caput, magicas invitam accingier artes.
- Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
- erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
- impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
- quo perii, superimponas: abolere nefandi
- cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'
- Haec effata silet; pallor simul occupat ora.
- Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
- germanam credit, nec tantos mente furores
- concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
- ergo iussa parat.
- At regina, pyra penetrali in sede sub auras
- erecta ingenti taedis atque ilice secta,
- intenditque locum sertis, et fronde coronat
- funerea; super exuvias ensemque relictum
- effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
- Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
- ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,
- tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
- Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
- falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
- pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
- quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus
- et matri praereptus amor.
- Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
- unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
- testatur moritura deos et conscia fati
- sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes
- curae numen habet iustumque memorque, precatur.
- Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
- corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
- aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
- cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
- quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
- rura tenent, somno positae sub nocte silenti
- [lenibant curas, et corda oblita laborum].
- At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
- Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
- accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
- saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
- Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
- `En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
- experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
- quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
- Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
- iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
- et bene apud memores veteris stat gratia facti?
- Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
- invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
- Laomedonteae sentis periuria gentis?
- Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,
- an Tyriis omnique manu stipata meorum
- inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,
- rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
- Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
- Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
- his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
- Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
- degere, more ferae, tales nec tangere curas!
- Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'
- Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
- Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
- carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
- Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
- obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est -
- omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
- et crinis flavos et membra decora iuventa:
- `Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
- nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
- demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
- Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
- certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
- Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
- Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
- conlucere faces, iam fervere litora flammis,
- si te his attigerit terris Aurora morantem.
- Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
- femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.
- Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
- corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
- `Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
- solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
- festinare fugam tortosque incidere funes
- ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
- quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
- Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo
- dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem
- fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
- Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
- litora deseruere; latet sub classibus aequor;
- adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
- Et iam prima novo spargebat lumine terras
- Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
- Regina e speculis ut primum albescere lucem
- vidit, et aequatis classem procedere velis,
- litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
- terque quaterque manu pectus percussa decorum,
- flaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit
- hic' ait `et nostris inluserit advena regnis?
- Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
- deripientque rates alii navalibus? Ite,
- ferte citi flammas, date vela, impellite remos! -
- Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?
- Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
- Tum decuit, cum sceptra dabas. - En dextra fidesque,
- quem secum patrios aiunt portare Penates,
- quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
- Non potui abreptum divellere corpus, et undis
- spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro
- Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? -
- Verum anceps pugnae fuerat fortuna: - fuisset.
- Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
- implessemque foros flammis, natumque patremque
- cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.
- `Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
- tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
- nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
- et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
- accipite haec, meritumque malis advertite numen,
- et nostras audite preces. Si tangere portus
- infandum caput ac terris adnare necesse est,
- et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
- at bello audacis populi vexatus et armis,
- finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
- auxilium imploret, videatque indigna suorum
- funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
- tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
- sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.
- Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
- Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
- exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
- munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
- Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
- qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
- nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
- Litora litoribus contraria, fluctibus undas
- imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'
- Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
- invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
- Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
- namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
- `Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
- dic corpus properet fluviali spargere lympha,
- et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
- sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
- Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
- perficere est animus, finemque imponere curis,
- Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'
- Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.
- At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
- sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
- interfusa genas, et pallida morte futura,
- interiora domus inrumpit limina, et altos
- conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
- Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
- Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
- conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
- incubuitque toro, dixitque novissima verba:
- `Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
- accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
- Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
- et nunc magna mei sub terras ibit imago.
- Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
- ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
- felix, heu nimium felix, si litora tantum
- numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!'
- Dixit, et, os impressa toro, `Moriemur inultae,
- sed moriamur' ait. `Sic, sic iuvat ire sub umbras:
- Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
- Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'
- Dixerat; atque illam media inter talia ferro
- conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
- spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
- atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
- Lamentis gemituque et femineo ululatu
- tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
- non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
- Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
- culmina perque hominum volvantur perque deorum.
- Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
- unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
- per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
- `Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
- Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
- Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
- sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
- idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
- His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
- voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
- Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
- Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
- abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
- ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,
- semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
- cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
- Illa, graves oculos conata attollere, rursus
- deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
- Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
- ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
- quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
- Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
- difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
- quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
- Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
- sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
- nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
- abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
- Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
- mille trahens varios adverso sole colores,
- devolat, et supra caput adstitit: `Hunc ego Diti
- sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.'
- Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
- dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.