PUBLI VERGILI MARONIS

ECLOGA

II.

  1. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
  2. delicias domini, nec quid speraret habebat;
  3. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
  4. adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus
  5. montibus et silvis studio iactabat inani:
  6. O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
  7. Nil nostri miserere? Mori me denique coges.
  8. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
  9. nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
  10. Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
  11. alia serpyllumque herbas contundit olentis.
  12. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
  13. sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
  14. Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
  15. atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
  16. quam vis ille niger, quamvis tu candidus esses ?
  17. o formose puer, nimium ne crede colori!
  18. alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
  19. Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
  20. quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
  21. mille meae Siculis errant in montibus agnae;
  22. lac mihi non aestate novum, non frigore defit;
  23. canto quae solitus, si quando armenta vocabat,
  24. Amphion Dircaeus in Actaeo Aracimtho.
  25. Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
  26. cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
  27. iudice te metuam, si numquam fallit imago.
  28. O tantum libeat mecum tibi sordida rura
  29. atque humilis habitare casas, et figere cervos,
  30. haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
  31. Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
  32. Pan primus calamos cera coniungere pluris
  33. instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
  34. Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
  35. haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
  36. est mihi disparibus septem compacta cicutis
  37. fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
  38. et dixit moriens: `Te nunc habet ista secundum.'
  39. dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
  40. Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
  41. capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
  42. bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo:
  43. iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
  44. et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
  45. Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis
  46. ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
  47. pallelltis violas et summa papavera carpens,
  48. narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
  49. tum casia atque aliis intexens suavibus herbis,
  50. mollia luteola pingit vaccinia calta.
  51. Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
  52. castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
  53. addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
  54. et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte,
  55. sic positae quoniam suavis miscetis odores.
  56. Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
  57. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
  58. Heu, heu, quid volui misero mihi! Floribus austrum
  59. perditus et liquidis inmisi fontibus apros.
  60. Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas,
  61. Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
  62. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
  63. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam;
  64. florentem cytisum sequitur lasciva capella;
  65. te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
  66. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
  67. et sol crescentis decedens duplicat umbras:
  68. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
  69. Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
  70. Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
  71. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
  72. viminibus mollique paras detexere iunco?
  73. Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.